Epistola II ad Timotheum*

Caput 1: Versus 8

Noli itaque.Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in coelum ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.
(* Traductions européennes)